Mysterium Arcae Boule.mp3
CAPUT II
Prima Tragoedia.
VEL UNICO ictu oculi satis clarum erat hominem mortuum esse. Nulla in eo vultu livido vita latere poterat, aut vero in oculis vitro similibus. “Cave eum attrectes,” moneo eum, quod Vantine iam accedere parabat. “Iam sero est.”
Eum itaque retraxi, ac paulisper ambo trementes stabamus, ut fere semper, quum subito in conspectum mortis incurrimus.
“Quisnam ille est?” tandem quaerito.
“Nescio,” rauce respondit Vantine. “Nunquam eum antea vidi.” Inde ad tintinnabulum ostii regressus, acriter pulsat. Tum, “Parks,” prosequitur severe, ut hic per fores in conspectum venerat, “quidnam hic gestum est?”
“Gestum, mi Here?” verbum repetit Parks stupefactus non modo verbo sed et voce qua prolatum erat. “Prorsus nihil scio quid — ” Tum convulsum cadaver ei sub oculos cecidit, quo protinus obmutuit, oculi patescere, os patere.
“Ecquis iste est?” quaerit herus acriter. “Ut quid iste hic est?”
“Hem — hem,” aegre balbutit Parks, “ille iste est qui hic et praestolabatur, mi Here.”
“Aisne tu eum hac in domo caesum fuisse?” instat Vantine.
“Certe ipse vivus intravit, Here mi,” respondet Parks magis interea ad se reversus. “Fieri potest eum nihil nisi quietum quaesivisse locum ubi se perimere posset. Animo aliquantum excitus fuit.”
“Sane profecto,” probat Vantine cum suspirio ex allevatione, “iusta videtur explicatio. Tamen utinam alium locum sibi elegisset. Existimo, mi Lester, nos decuriam lictoriam1 appellare oportere.” “Sic et ego puto,” inquam, “aeque ac mortuarium inquisitorem. Satius fortasse erit ut haec penes me linquas. Conclave hoc obserabimus, nec domo quisquam usque eo dum lictores adveniant excedet.”
1. Decuria est locus et officina, ubi decurio, sive praefectus lictorum, negotium securitatis civium administrat. Lictores sunt servi publici, custodes pacis publicae.
lesbia.mp3
V. ad Lesbiam
VIVAMUS mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum seueriorum
omnes unius aestimemus assis!
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit breuis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus inuidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.
Filae piratae.mp3
Filae Piratae (Gesta Romanorum)
Rex quidam regnavit, in cuius imperio erat quidam iuvenis a piratis captus, qui scripsit patri suo pro redemptione. Pater noluit eum redimere sic, quod iuvenis multo tempore in carcere erat maceratus. Ille, qui eum in vinculis habebat, quandam pulchram filiam ac oculis hominum gratiosam genuerat, que nutrita in domo erat, quousque viginti annos in etate sua compleverat, quae saepius incarceratum visitatum ivit ac consolabatur. Sed ille in tantum desolatus erat, quod nullam consolationem recipere poterat, sed suspiria et gemitus continue emittebat.
Accidit quodam die, quod, cum puella eum visitaret, ait iuvenis ei: "O bona puella, utinam velles pro mea liberatione laborare!" Quae ait: "Quomodo potero hoc attentare! Pater tuus, qui te genuit, non vult te redimere, ego vero, cum sim tibi extranea, quomodo deberem hoc cogitare! Et si te liberarem, offensionem patris mei incurrerem, quia tuam redemptionem perderet pater meus. Verumtamen mihi unum concede, et liberabo te." Ait ille: "0 bona puella, pete a me, quid tibi placuerit! Si mihi est possibile, ego concedam." At illa: "Nihil aliud peto pro tua liberatione, nisi quod me in uxorem ducas tempore opportuno." Qui ait: "Hoc tibi firmiter promitto."
Statim puella, patre ignorante, ipsum a vinculis liberavit et cum eo ad patriam suam fugit. Cum vero ad patrem suum venisset, ait ei pater: "0 fili, de tuo adventu gaudeo. Sed dic mihi, qualis est ista puella, quam tecum duxisti!" Ait ille: "Filia regis est, quam in uxorem habeo." Ait pater: "Sub pena amissionis hereditatis tue nolo, ut eam in uxorem ducas." Ait ille: "0 pater, quid dicis! Plus ei teneor, quam tibi. Quando captus eram in manu inimici et fortiter vinculatus, tibi pro mea redemptione scripsi, et noluisti me redimere. Ipsa vero non tantum a carcere, sed a periculo mortis me liberavit; ideo eam in uxorem ducere volo." Ait pater: "Fili, probo tibi, quod non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Patrem proprium decepit, quando, ipso ignorante, te a carcere liberavit. Pro qua liberatione pater eius multa perdidit, que pro tua redemptione habuisset. Ergo videtur, quod tu non possis in eam confidere et per consequens nullo modo in uxorem ducere. Item alia ratio est. Ista licet te liberavit, hoc fuit causa libidinis, ut posset te in virum habere, et ideo quia eius libido erat causa liberationis tue, non mihi videtur, quod uxor tua erit."
Puella audiens istas rationes ait: "Ad primam respondeo, quando dicis, quod ego decepi patrem meum proprium, quod non est verum. Ille decipitur, qui in aliquo bono diminuitur. Sed pater meus tam locuples est, quod alicuius auxilio non indiget. Cum hoc perpendi, iuvenem istum a carcere liberavi, ei si pater meus pro eo redemptionem accepisset, non multum propter hoc ditior fuisset, et tu per redemptionem depauperatus esses. Ergo in isto actu te salvavi, quod redemptionem non dedisti, et patri meo nullam iniuriam feci. Ad aliam rationem, quando dicis, quod ego ex libidine hoc feci, respondeo: hoc nullo modo potest fieri, quia libido aut est propter pulchritudinem aut propter divitias aut propter fortitudinem. Sed filius tuus nullum istorum habuit, quia pulchritudo eius per carcerem erat annihilata; nec dives fuit, quia non habuit, unde se ipsum redimeret; nec fortis, quia fortitudinem perdidit per carceris macerationem. Ergo sola pietas me movebat, quod ipsum liberavi.
Pater hoc audiens non potuit filium arguere ulterius. Filius ergo cum magna solennitate eam in uxorem duxit et in pace vitam finivit.
Flavia Nicopolis.mp3
Flavia Nicopolis
Si quis forte morae patiens vis scire viator
parvolus hic atris titulis quid noster aratus
reddat ager lacrimas, paulum consiste, docebo.
Haec Aeli Stephani quondam carissima coniux
dum vixit, fuerat Flauia Nicopolis,
nec uiuet non cara mihi, cum vita manebit.
Delectat iam nulla quies nisi mortis imago,
in somnis repeto quam rapuere dei.
Semper ego ut Manes possint audire iterabo,
Flauia Nicopolis, nomen dulce tuum,
et tumulo spargam saepe meas lacrimas.
O mihi si superi uellent praestare roganti
ut tuo de tumulo flos ego cerna novum
crescere vel viridi ramo vel flore amaranti
vel roseo vel purpureo violaeque nitore,
ut qui praeteriens gressa tardante viator
viderit hos flores, titulum legat et sibi dicat:
"Hoc flos est corpus Flaviae Nicopolis."
De elephante et virginibus.mp3
De elephante et virginibus. (Gesta Romanorum)
Erat quidam imperator, qui habuit quandam forestam, in qua erat elephas, cui nemo audebat appropinquare. Haec audiens imperator a philosophis naturam elephantis quaesivit. Illi vero respondebant et dixerunt, quod virgines nudas multum diligeret ac in cantu earum delectaretur. Imperator statim fecerat inquiri duas puellas pulchriores, quas in imperio habebat. Inventae sunt duae virgines. Ambae forestam intrabant totaliter denudatae. Una pelvim accepit, altera gladium, et inceperunt dulciter cantare per forestam. Haec audiens elephas venit ad eas et coepit mamillas earum lambere. Ille cantum continuabant tamdiu, quousque elephas requievit in gremio eius, quae pelvim portabat. Puella alia videns elephantem dormire cum gladio illum occidit. Puella alia sanguinem in pelvi accepit, et de illo sanguine rex fecit fieri purpuram.
Foresta = silva
Canis.mp3
CANIS PER FLUVIUM CARNEM FERENS (Phaedrus - Liber Fabularum)
Amittit merito proprium qui alienum appetit.
Canis per flumen carnem dum ferret natans,
Lympharum in speculo vidit simulacrum suum,
Aliamque praedam ab altero ferri putans
Eripere voluit: verum decepta aviditas
Et quem tenebat ore dimisit cibum,
Nec quem petebat potuit adeo attingere.
Anus diligens.mp3
ANUS DILIGENS IUVENEM, ITEM PUELLA (Phaedrus – Liber Fabularum)
A feminis utcumque spoliari viros,
Ament, amentur, nempe exemplis discimus.
Aetatis mediae quendam mulier non rudis
Tenebat annos celans elegantia,
Animosque eiusdem pulchra iuvenis ceperat.
Ambae, videri dum volunt illi pares,
Capillos homini legere coepere invicem.
Qui se putaret pingi cura mulierum,
Calvus repente factus est; nam funditus
Canos puella, nigros anus evellerat.
Minos.mp3
MINOS (Hygini Fabulae)
Minos Iovis et Europae filius cum Atheniensibus belligeravit, cuius filius Androgeus in pugna est occisus. Qui posteaquam Athenienses vicit, vectigales Minois esse coeperunt; instituit autem, ut anno uno quoque septenos liberos suos Minotauro ad epulandum mitterent. Theseus posteaquam a Troezene venerat et audiit, quanta calamitate civitas afficeretur, voluntarie se ad Minotaurum pollicitus est ire. Quem pater cum mitteret, praedixit ei, ut, si victor reverteretur, vela candida in navem haberet; qui autem ad Minotaurum mittebantur, velis atris navigabant.
Rebilii Crusonis.mp3
Rebilii Crusonis Annalium
4. Gravi impendente periculo, nocte intempesta et saeviente adhuc vento, nauta qui erat in vigilia "terram adesse" exclamavit; atque, antea quam ceteri experrecti superne congregamur, navis in harenis haeret. Statim cum strepitu tremendo corruunt mali eorumque armamenta. Fluctus magna vi foros proluebant, neque ipsae navis compages diu toleraturae videbantur.
5. Magister scapham demitti iubet. Demittitur: nec facile id quidem. Res, quae maxime ad vitam sunt necessariae, raptim ingeruntur; tum nos ipsi, tredecim viri, in eandem descendimus. Montuosum litus inter sublustrem caliginem furvum apparebat: eo remigamus, si qua forte in sinu terrae reducto tranquilliore mari utamur. Iam, violenter undante salo et circum nos se frangente, res non nauticae peritiae sed divinae opis videbatur: quare inter remigandum se quisque Deo Supremo, pius impiusve, commendabat, salute paene desperata.
6. Ventus, ad terram propellens, cursum scaphae accelerabat, terram faciebat formidolosiorem; metu autem maris, spe litoris, ipsi nosmet quasi in certissimum exitium detrudebamus. Tandem, vadosiore mari, fluctus perniciosius circum frangi et deiectari scapha. Mox, ecce crista undae ingens, quae nos persequitur; et vix DEI effamur nomen, quum cuncti sumus absorpti.
The Wicked Uncle.mp3
Lingua Latina - Via Latina
An Easy Latin Reader (William C. Collar)
1. The Wicked Uncle. Erant olim in Thessalia duo fratres, quorum alter Aeson, alter Pelias appellatus est. Horum Aeson primum regnum obtinuerat, at post paucos annos Pelias, regni cupiditate adductus, non modo fratrem suum expulit, sed etiam in animo habebat, Iasonem, Aesonis filium, interficere. Quidam tamen ex amicis Aesonis, ubi sententiam1 Peliae intellexerunt, puerum e tanto periculo eripere constituerunt. Noctu igitur Iasonem ex urbe abstulerunt et cum postero die ad regem rediissent ei renuntiaverunt puerum mortuum esse. Pelias, cum haec audivisset, etsi re vera magnum gaudium percipiebat2, speciem tamen doloris praebuit3 et quae causa esset mortis quaesivit. Illi tamen, cum bene intellegerent dolorem eius falsum esse, nescio quam4 fabulam de morte pueri finxerunt.
1. sententiam: consilium 2. percipiebat: sentiebat 3. praebuit: ostendit 4. nescio quam: aliquam
Historia Apollonii Regis Tyri.mp3
Historia Apollonii Regis Tyri
1 In civitate Antiochia rex fuit quidam nomine Antiochus, a quo ipsa civitas nomen accepit Antiochia. Is habuit unam filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi quod mortalem statuerat.
Quae dum ad nubilem pervenisset aetatem et species et formositas cresceret, multi eam in matrimonium petebant et cum magna dotis pollicitatione currebant. Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret, cogente iniqua cupididate flamma concupiscentiae incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat. Qui cum luctatur cum furore, pugnat cum dolore, vincitur amore; excidit illi pietas, oblitus est se esse patrem et induit coniugem.
Sed cum sui pectoris vulnus ferre non posset, quadam die prima luce vigilans inrumpit cubiculum filiae suae, famulos longe excedere iussit, quasi cum filia secretum conloquium habiturus, et stimulante furore libidinis diu repugnanti filiae suae nodum virginitatis eripuit, perfectoque scelere evasit cubiculum. Puella vero stans dum miratur scelesti patris impietatem, fluentem sanguinem coepit celare: sed guttae sanguinis in pavimento ceciderunt.